- ALIMUS
- I.ALIMUSGraece Α῎λιμος, absque aspitatione, apud Solinum c. 17. ubi de Creta Insul. Herba ἄλιμος dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet. proinde et haec Cretica est. Itaque hinc ei nomen; quae enim sitim et famen arcent pharmaca, ἄλιμα et ἄδιψα vocant Graeci, unde ἄλιμος haec herba. Glycyrrhizam putat esse Salmas. quam ἄλιμον ab effectu Solinus vocat. Plin. l. 11. c. ult. Quaedam exiguô gustufamem ac sitim sedant, conservantque vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. Idem l. 22. c. 9. de eadem, Hâc diximus sitim famemque sedari, ob id quidam adipson appellavêre eam. Quod si adipsos dicta, quia sitim sedet, quidni et alimos, quia famem? Sed et Athenaeus meminit l. 2. τῆς ἀλίμου, quam et ἄδιψον vocatam asserit. Verum ἀλιμος ibi et adversus sitim valebat, cui admiscebatur malva, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 174. et 175.II.ALIMUSuntis, pars tribus Leontidis in Attica. Steph.Graece Α᾿λιμοῦς, castrum maritimum prope portum Phalereum; uti discimus ex Strabone et cognomine planta marina, unde illi nomen. Iac. Sponius Itinerar. tom. 3. Inde Alimuntis mysteria olim non minus celebria, ac sacra Isiaca, Bacchi orgia, sacra Sabaziorum, Cybeles Deûm Matris, Bonae Deae, Corybantia, Veneris Cypriae, alia: quae pleraque foeditate suâ, tenebris, et quo curatissime tegebantur, silentiô digna, ipsâ tamen occultatione et sanctitatis qualibuscumque imitamentis venerationem adepta fuêre, cum praesertim plerique arcerentur, qui publicô aliquô scelere se polluissent. Vide Athenagoram Orat. pro Christian. Clem. Alexandr. Protrep. p. 7. et seqq. Arnob. adv. Gent. l. 4. Augustin. de. C. D. l. 2. c. 4. et 5. et l. 7. c. 20. 21. et 26. ex Gentilibus Cicer. de Haruspic. Respons. et ex recentioribus Tob. Pfannerum Theolog. Gentil. purior. c. 1. § 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.